monumenta.ch > Lucanus > sectio 603 > sectio 250 > 9 > sectio 687 > sectio 579 > bnfNAL1615.98 > 10 > sectio 9 > XI. DE NATVRA MARIS MORTVI. > sectio 147 > sectio 734 > sectio 233 > bmv343.231 > sectio 128 > bnf10314.132 > sectio 55 > sectio 590 > sectio 360 > sectio 527 > sectio 262 > 8 > bnf10315.17 > sectio 546 > uldLIP7.248 > sectio 54 > sectio 223 > sectio 225 > 15 > sectio 593 > 15 > 2
Beda, De Arte Metrica, I De littera. <<<     >>> III De communibus syllabis.

Beda Venerabilis, De Arte Metrica, II De syllaba.

1 Syllaba est comprehensio litterarum, vel unius vocalis enuntiatio, temporum capax, quia omnis syllaba aut brevis est, et tempus recipit unum, quod atomum metrici vocant, ut pater; aut longa est, et duo recipit tempora, ut mater. Hic enim ma, cum dicimus mater, longitudinem sui circumflexus tantum temporis bis occupat, quantum pa semel, cum acute dicitur pater.
2 Sunt igitur longae syllabae, sunt breves, sunt communes; sed longae duobus modis fiunt, natura et positione. Natura quidem bifarie, aut productione videlicet singularum vocalium, ut navis, sedes, finis, omen, unus; aut duarum coniunctione, quod diphthongum vocant, ut aevum, poena, augustus, Eurus, hei: ut Arator:
Hei mihi! iam video subitis lapsura ruinis.
Condita fama diu templi quoque nobilis aedem.
3 Vel cum dicimus Tydeus Tydei, ubi e et i non separamus, sed coniunctim proferimus, ne quintam potius quam [Paris., secundam.] primam declinationem significet: hoc Graeca nomina sortiuntur; in Latinis non invenitur haec diphthongus. Positione autem longae fiunt syllabae modis sex: cum correpta vocalis aut in duas desinit consonantes, ut ast; aut in unam duplicem, ut dux; aut in unam desinit consonantem, et excipitur ab altera, ut arca; aut excipitur ab x duplici consonante, ut axis; aut ab i loco consonantis posita, ut Troia, quae positio nonnunquam in metris [Paris., in tres.] tres dividitur syllabas ut est illud,
Arma virum tabulaeque et Troia gaza per undas;
aut desinit in consonantem, et excipitur ab i vel u positis in loco consonantium, ut advena, adiumentum.
4 Breves vero sunt syllabae quae horum nihil habuerint; quod vero quidam inter longas syllabas non [Paris., numerandum autumant.] annumerant, dum autumant, cum correpta vocalis excipitur a duplici littera z ut Mezentius, aut a duabus consonantibus, ut acre vel acris, falluntur. Nam et z quoties in eadem parte orationis brevem sequitur vocalem, potest eam producere, si ita voluerit poeta, ut gaza.
5 Cum vero parte aliqua orationis in brevem vocalem terminata, sequens sermo a littera z incipit, nullam producendi habet potestatem; unde est: Et nemorosa Zacynthus.
6 Et r littera liquens eodem modo sicut et l, cum in medio sermone brevem sequitur vocalem, praecedente qualibet consonante, potest hanc poetica licentia facere longam; cum vero utralibet liquida sequens consonantem in capite fuerit sermonis, non potest longam facere vocalem, quae in fine verbi praecedentis naturaliter brevis extiterat.
7 Sunt item syllabae quae utroque modo et natura, scilicet, et positione, longae sunt, ut dens, gens, [Paris. addit gens, mens, mons.] mons, fons, frons.
Beda Venerabilis HOME

bmo296.24 bmv414.52 bnf7551.111 bnf7558.42 bnf16668.5 bpt100.38 csg876.210 med6824.180

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik